xoves, 17 de maio de 2018

DE REBVS DOMESTICIS I (cur non uisis? Non licuit per occupationem)

Alia

Syrus, Getā.
 
Syrus: Optō tibī multam fēlīcitātem.

 
Getā: Et ego tibī condūplicātum optō, quicquid optās mihī.

 
Sy.: Quid agis reī?

 
Ge.: Cōnfābulor.

 
Sy.: Quid? Cōnfābulāre sōlus?

 
Ge.: Vt uidēs.

 
Sy.: Fortasse tēcum. Proinde tibī uidendum, ut cum homine probō fābulēris.

 
Ge.: Immo cum lepidissimō congerrōne fābulor.

 
Sy.: Quō?

 
Ge.: Âpulēiō.

 
Sy.: Istud quidem nunquam nōn facis. Sed amant alterna Camoenae. 

         Tū perpetuō studēs.

Ge.: Nōn est ūlla studiōrum satietās.
 
Sy.: Vērum, sed est tamen modus quīdam. Nōn omittenda quidem sunt studia, 

       sed tamen intermittenda nōnnunquam. Nōn abīcienda sunt, sed relaxanda. 
       Nihil suāue, quod perpetuum. Voluptātēs commendat rārior ūsus. Tū nihil 
       aliud quam studēs. Perpetuō studēs. Continenter incumbis litterīs. 
       Indēsinenter inhaerēs chartīs. Studēs noctēs ac diēs. Nunquam nōn 
       studēs. Assiduus es in studiō. Iūgiter intentus es librīs. Nūllum facis 
       studendī fīnem, neque modum. Nūllam studiīs tuīs requiem intermiscēs.    
       Nunquam studendī labōrem nec intermittis, nec remittis.
 

Ge.: Age, tuō mōre facis. Rīdēs mē, ut solēs. Nunc lūdis tū quidem mē. Salsē 
       mē rīdēs. Satyricum agis. Nāsō mē suspendis aduncō. Nōn mē fallit tuum 
       scōmma(1). Nunc plānē iocō mēcum agis. Sum tibī rīsuī. Rīdeor abs tē. Prō 
       dēlectāmentō mē habēs. Nunc mē lūdōs dēliciāsque facis. Eādem operā 
       assue mihī auriculās asinī. Ipsī cōdicēs puluere sitūque obductī(2) 
       loquuntur quam sim immodicus in studiō.
 

Sy.: Ēmoriar, nī loquor ex animō. Dispeream, sī quid fingō. Nē uīuam sī quid 
       simulō. Loquor id, quod sentiō. Quod rēs est, dīcō. Sēriō loquor. Ex animō 
       loquor. Nōn secus sentiō quam loquor. 

(Cūr nōn uīsis?)

Geta: Quid causae est, quod tam diū nōs nōn inuīseris? Quid reī est, quod nōs 
          tam rārō uīsis? Quid accīdit quod tantō tempore nōs nōn adieris? Quārē 
          tam rārus es salūtātor? Quid sibī uult, quod nōs tam diū nōn conuēneris? 
          Quid obstitit, quō minus uīsās nōs frequentius? Quid impedīmentō fuit, 
          quō minus iam diū fēceris nōbīs tuī uidendī cōpiam? 

(Nōn licuit per occupātiōnem)

Sy.: Nōn licuit per ōtium. Voluī quidem, at nōn licuit mihī per mea negōtia. 
       Hāctenus nōn sinēbant negōtia, ut tē uīserem. Nōn patiēbantur undae 
       negōtiōrum, quibus inuoluēbar, ut tē salūtārem. Occupātior fuī, quam ut 
       potuerim. Tam uariīs distringēbar cūrīs, ut mihī nōn fuerit līberum adīre tē: 
       uix ipsī mihī fuit cōpia meī, sīc mē tōtum molesta quaedam negōtia 
       possidēbant. Negōtiīs meīs imputābis, nōn mihī. Nōn dēfuit uoluntās, sed 
       uetuit necessitās. Hāctenus nōn uacāuit. Hāctenus nōn contigit ōtium. 
       Hāctenus nōn fuit uacuum. Nōn licuit per ualētūdinem. Nōn licuit per 
       tempestātem.

Ge.: Equidem accipiō tuam excūsātiōnem, sed hāc lēge, nē saepius ūtāris. 

       Excūsātiō tua iūstior est, quam uellem, sī quidem ualētūdō fuit in causā. 
       Hāc lēge mihī pūrgātus eris, sī, quod cessātum est, officiō sarciās: sī 
       superiōrem cessātiōnem crēbrā uīsitātiōne pēnsēs.
 
Sy.: Tū nihil morāris istīusmodi officia nimium uulgāria. Amīcitia nostra firmior 

       est, quam ut sit officiīs istīs uulgāribus alenda. Satis crēbrō uīsit, quī 
       cōnstanter amat.
 

Ge.: Male sit istīs cūrīs, quae tē nōbīs adimunt. Quid imprecer istīs negōtiīs, 
       quae tālem amīcum nōbīs inuident? Pessimē sit istī febrī, quae nōs tam 
       grauī dēsīderiō torsit tuī. Male pereat ista febris, tē quidem incolumī.






1. scomma : conuicium, maledictum 
2. puluere sitūque obductī : puluere et plantis minimis operti.




Ningún comentario:

Publicar un comentario

MILITARIA I

Alia. Mīlitāria. Persōnae: Hannō, Thrasymachus Hannō: Vnde redīs nōbīs Vulcānus, quī Mercurius hinc abierās nōbīs?   Thrasymachus: ...