sábado, 12 de maio de 2018

PERCONTANDI REDVCEM

Alia
Persōnae: Claudius et Balbus.

Claudius: Grātulor tib
ī reducī, Balbe.

Balbus: Et ego tib
ī superstitī, Claudī.

Cl.: Grātulor tib
ī in patriam reuersō.

Ba.: Immo grātulāre magis ē Galliā profugō.

Cl.: Quid ita?

Ba.: Quia illinc bellīs feruent omnia.

Cl.: Quid Mūsīs cum Marte?(5)

Ba.: Atquī illīc nē Mūsīs quidem parcitur.

Cl.: Tū igitur fēlīciter ēlāpsus est.

Ba.: At nōn sine perīculō.

Cl.: Tōtus alius nōbīs redīstī.

Ba.: Quī sīc?

Cl.: Ex Holland
ō uersus es in Gallum.

Ba.: Quid? An cāpus(1) eram, cum hinc abīrem?

Cl.: Vestis indicat tē mūtātum ex Batāuō in Gallum.

Ba.: Hanc metamorph
ōsin mālim, quam in gallīnam. Sed ut cuculla nōn facit
       monachum, ita nec uestis Gallum.

Cl.: Iamne callēs Gallicē?

Ba.: Sīc satis.

Cl.: Quō pāctō didicistī?

Ba.: Magistrīs haudquāquam (3) mūtīs. [=3. nullo modo

Cl.: Quibus?

Ba.: Mulierculīs, quōuīs turture loquāciōribus.

Cl.: In tālī lūdō facile discimus loquī. Sonāsne probē sermōnem Gallicum?

Ba.: Imm
ō et Latīnum sonō Gallicē.

Cl.: Numquam igitur scrībēs bona carmina.

Ba.: Cūr ita?

Cl.: Quia periit tib
ī syllabārum quantitās.

Ba.: Mih
ī satis est quālitās.

Cl.: Quid? Estne Lutetia immūnis ā pestilentiā? (6)

Ba.: Nōn est, sed perpetua nōn est: aliquando remittit sēsē, mox recrūdēscit;
       nōnnunquam intermittitur, deinde recipit sēsē.

Cl.: Nōn sat erat malōrum, ub
ī bellum est?

Ba.: Erat, nisi secus esset uīsum superīs.

Cl.: Annōnae cāritātem istīc esse oportet.

Ba.: Immō pēnūriam. Omnium rērum illīc inopia est, praeterquam scelerātōrum
       mīlitum. Bonōrum uirōrum illīc est mīra uīlitās.

Cl.: Quid accidit Gallīs, ut bellum suscipiant cum aquilā(4)?

Ba.: Quia mouet illōs exemplum scarabaeī, quī nōn cessit aquilae. In bellō nēmō
       sib
ī nōn uidētur Herculēs.

Cl.: Nōn tē remorābor diūtius. Alias lātius nūgābimur, cum erit utrīque
      commodum. Nunc aliō mē uocant negōtiola quaedam.


1. cāpus = cāpō, cāpōnis : gallus castrātus
3.
haudquāquam = nūllō modō modo
4. Id est, cum Caesare Rōmānōrum, cūius īnsīgne est aquila.
5. Quid Mūsīs est cum Marte?
6. Nunc Claudius argūmentum mūtat. 

Ningún comentario:

Publicar un comentario

MILITARIA I

Alia. Mīlitāria. Persōnae: Hannō, Thrasymachus Hannō: Vnde redīs nōbīs Vulcānus, quī Mercurius hinc abierās nōbīs?   Thrasymachus: ...