luns, 14 de maio de 2018

DOMESTICA CONFABVLATIO I

Domestica cōnfābulātiō
Persōnae: Petrus, Mida puer, Iodocus.

Petrus: Heus, heus puer!
Nēmōn' hūc prōdit?

Mida: Hic,
opīnor, effringet forēs. Familiārem oportet esse.  [Haec secum 
          loquitur]
         Ō lepidum caput! Quid adfers, mī Petre?

Pe.: Mē ipsum.

Mi.: Nae(1) tū rem haud magnī pretiī hūc attulistī.

Pe.: Atquī magnō cōnstitī patrī meō.

Mi.: Crēdô plūris(2) quam reuendī possīs.

Pe.: Cēterum, Iodocus estne domī?

Mi.: Incertus sum, sed uīsam.

Pe.: Quīn tū potius abī et rogā ipsum an uelit nunc esse domī.

Mi.: Abī tū potius, sīsque tib
ī ipsī Mercurius.

Pe.: Heus Iodoce, num es domī?

Iodocus: Nōn sum.

Pe.: Impudēns, nōn ego audi
ō tē loquentem?

Io.: Immō tū impudentior. Nūper ancillae tuae crēdidī, tē nōn esse domī, et
      tū nōn crēdis mih
ī ipsī?

Pe.: Aequum dīcis, pār pārī
relātum.

Io.: Equidem ut nōn omnibus dormi
ō, ita nōn omnibus sum domī. Tibī 
      posthāc semper erō.

Pe.: Sed tū mih
ī uidēre cōchleae uītam agere.

Io.: Quī sīc?

Pe.: Quia perpetuō domī latitās, nec usquam
prōrēpis. Nōn secus atque
       claudus sūtor,
iūgiter(5) domī dēsidēs (6). Tū tibī domī situm contrahis (7).

Io.: Est quod agam domī; foris nihil est negōtiī; et sī quid esset, tamen hoc
      caelum mē diēs aliquot ā pūblicō cohibuisset.

Pe.: At nunc sūdum (8) est, et
inuītat ad deambulandum. Vidē ut blandītur (9).

Io.: Sī prōdeambulāre lubet, nōn
recūsō.
 

Pe.: Plānē uidētur hōc ūtendum caelō.

Io.: Ascīscendus est ūnus aut alter congerrō.

Pe.: Fīet, modo dīcās, quōs uelīs.

Io.: Quid sī Hu
gōnem? (11)

Pe.: Haud multum interest inter Hog
ōnem et nūgōnem.

Io.: Age, placet.

Pe.: Quid sī Alardum?

Io.: Homō minimē mūtus est. Quod auribus d
īminūtum est, linguā pēnsat.

Pe.: Sī uidētur, Naeuium adiungēmus.

Io.: Sī quidem dabitur ill
īus cōpia, numquam erit fābulārum inopia. Placent   
      confābulōnes (10); superest, ut locum dispiciās amoenum.

Pe.: Ego uerō tib
ī locum ostendam, ubī nec nemoris umbram, nec prātōrum 
       smaragdinum uirōrem, nec fontium uīuās scatebrās dēsīderābis. Dīcēs 
       dīgnam Mūsīs sēdem.

Io: Magnificē pollicēris.

Pe.: Nimium affīxus es librīs. Immodicō studiō tē ipsum mācerās.

Io.: Mālim studiō mācrēscere quam amōre.

Pe.: At nōn ideō uīuimus, ut studeāmus; sed ideō studēmus, ut suāuiter 

       uīuāmus.

Io.: Mih
ī uerō uel immorī chartīs dulce est.

Pe.: Equidem immorārī probō, immorī nōn probō. Ecquid uoluptātī fuit haec 

       deambulātiō?

Io.: Mē quidem uehementer oblectāuit.



Notulae

1. Nae = Nē = certē
2. crēd
ō tē plūris pretiī cōnstāre
5.
iūgiter : semper, pertetuō
6.
dēsidēs = sedēs
7. Tū domum tuam tēcum portās.
8. Sūdum = serēnus
9. Caelum blandītur = caelum est placidum, sōl lūcet et in caelō nūbēs nōn  

    sunt.  
10. confābulō, -ōnis : hoc uocābulum in aetāte Rōmānā nōn inuenītur
11. Hugo, Hugonis nōn est nōmen Rōmānum. Sed dē uerbīs quae sequuntur
     coniectāre possumus Hug
ō, Hugōnis. 

Ningún comentario:

Publicar un comentario

MILITARIA I

Alia. Mīlitāria. Persōnae: Hannō, Thrasymachus Hannō: Vnde redīs nōbīs Vulcānus, quī Mercurius hinc abierās nōbīs?   Thrasymachus: ...